- VESTIS Medica
- VESTIS Medicamemorata Tertulliano, de Pallio, c. 4. Vicerat Medicam gentem et victus est Medicâ veste, pro Persica veste, ut et Medica gens pro Persica sumitur; Alias Medicam vestem a Persica diversam facit Plutarchus in Alexandro, ubi Magnum hunc neutram harum vestium usurpâsse tradit, sed medium quoddam inter utrumque genus, Medicâ quidem moderatius modestiusque, Persicâ vero fluxius et inflatius. Sed Medicam vestem Tertullianus, l. c. accepit pro serica, more Graecorum, qui Medicam vocârunt, quam posteriores sericam. Sequitur enim de eadem veste: Pectus, squamarum signaculis disculptum, textu pellucidô tegendo nudavit et anhelum adhuc ab opere belli, ut mollius ventilante sericô extinxit. De Alexandro M. loquens, ubi quam Medicam vocârat, textum pellucidum et sericum appellat. Procopius, Persic. l. 1. Α᾿υτὴ δέ ἐςτιν ἡ μετάξα ἐξ ἧς εἰώθασι την` ἐςθῆτα ἐργάζεςθαι, ἣν πάλαι μὲν Ε῞λληνεςΜηδικήν ἐκάλουν, τανοῦν δὲ Σηρικὴν ὀνομάζουσιν: quae eadem verba referuntur apud Suidam, in voce Σηρικη. Idem Procpoius, Vandal. l. 4. Ε᾿χρυσοφόρουν δὲ εἰς ἐπιπλεῖςτον, καὶ Μηδικὴν ἐςθῆτα, ῆν νῦν Σηρικην καλουσιν, ἀμπεχόμενοι. Unde haud dubium, eô sensu Medicam vestem, Tertullianum posuisse. Nempe vestis est, quam Plinius ex Assyria bombyce texi solitam, solisque feminis usurpatam, sctibit: ideo autem Medicae accepit nomen, quia apud Persas Medosque frequenti in usu erat autiquitus, Serumque aut Indorum nullam adhuc aut exiguam Veteres habuêre notitiam, ante Alexandri expeditionem. Hinc pellucidam cam vocat, l. 41. c. 2. Iustinus, ubi, de Parthis, Vestis olim sui moris, posteaquam accessêre opes, ut Medis, perlucida et fluida. Assyrii vero et Medi, non ex alia bombyce vestes conficiebant, quam quae ad eos ex India afferebatur, eratque haec vestis serica, i. e. holoserica, et Assyria quoque vocabatur, vetita Viris apud Romanos, quorum primus eam Heliogabalus usurpavit. Vide Claud. Salmas. Notis in Tertullian. l. c. atque supra ubi de Bombyce et Serico: de vestitu vero veterum Medorum, Xenophontem, Cyri vitae l. 1. ubi pupureum fuisse demonstrat et graphice desc ribit; porro, Medorum, Persarum, ac Parthorum, plura apud B. Brissonium, de Regno Persar. l. 2. Addo saltem, a veste hac, qua Rex utebatur, Proceresque, quibus id honoris a rege concessum, his Purpuratorum nomen haesisse. Certe et tertullianus, Purpura, inquit, et aurum cervicis ornamentum apud Aegyptios et babylonias, insignia sunt dignitatis. vide etiam supra aliquid voce Doryphori, it. ubi de more Veste donandi, apud veteres hodiernosque Persiae Reges usitato.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.